Charter Document - 06410186

Charter Document - 06410186


Charter Number: 06410186
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1101 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 28/6
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint universi quod ego Philippus de Altaribus pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro salute uxoris mee Dionisie et filiorum meorum do et presenti carta confirmo Deo et sancto Petro de Gemetico et monachis ibidem Deo servientibus totum redditum quem habebam apud Longam Villam videlicet iii modios vini et quicquid ibi habebam sive in terris sive in vineis vel in hominibus ut totum habeant et in perpetuam elemosinam libere et quiete possideant Ipsi vero monachi modium vini quem reddebant mihi annuatim apud Longam Villam pro calceata que est per terram meam de cetero apud Gemeticum reddent mihi vel heredibus meis Testibus Willelmo de Altaribus filio meo Osberno presbitero de Bervilla Radulfo presbitero de Bardovilla Willelmo presbitero de Duclaro Odone serviente meo et multis aliis

Source (click image below to view full size)