Charter Document - 06410184

Charter Document - 06410184


Charter Number: 06410184
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1101 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 983/1

Charter:

Noverint universi presentes et futuri quod ego Nicholaus de Londa concessi et dedi et hac mea presenti carta confirmavi Nicholao Senescallo pro homagio et servitio suo totum illud tenementum et illum hominem cum omni feodo suo et ejus pertinentiis quem Nicholaus Burnel michi apud Neivillette pro servitio meo dederat scilicet Willelmum de Nevillette cum feodo suo et redditu et servitio et omnibus aliis pertinentiis ita tamen quod nichil ibi retineo ad opus meum vel heredum meorum preter dimidiam libram piperis quam ipse Nicholaus et sui heredes mihi et meis heredibus singulis annis ad nativitatem Domini reddere tenentur Et per hunc redditum predicte dimidie libre piperis ego et mei heredes predictum feodum cum omnibus pertinentiis garantizare debemus prefato Nicholao Senescallo et ejus heredibus Pro hujus igitur hereditatis concessione donavit michi ipse Nicholaus unum anulum auri de recognitione et fecit mihi homagium Quod ut ratum et inconcussum futuris temporibus permaneat presenti scripto et sigilli mei munimine confirmavi Testibus Henrico de Landa Nicholao de Holebec Galfrido de Framboiseir Symone de Livet Roberto Servin et aliis multis

Source (click image below to view full size)