Charter Document - 06410182

Charter Document - 06410182


Charter Number: 06410182
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1101 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Hugo Hunoudus dedi et concessi Deo et ecclesie beati Petri Gemeticensis unam virgatam prati et unam virgatam et decem et septem perticas terre colende inter aquam que fluit a novo molendino et meum masagium in puram et perpetuam elemosinam Et pro hac donatione et concessione donate mihi fuerunt sex libre Turonentium Et ego et heredes mei tenemur garantizare et defendere hanc donationem contra omnes Et ut hoc firmum et stabile permaneat sigilli mei testimonio confirmavi

Source (click image below to view full size)