Charter Document - 06410180

Charter Document - 06410180


Charter Number: 06410180
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1101 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Mara dono et concedo et presenti scripto confirmo in perpetuam elemosinam monasterio Gemmeticensi et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et pro salute anime patris mei et matris et uxoris et universe prolis mee et antecessorum nostrorum xxx solidos annui redditus quos habebam apud Kyleboum de dono Roberti de Sancte Marie Ecclesia qui eos donaverat Roberto fratri meo et quos predictum monasterium prefato Roberto reddebat Hoc autem donum meum concedunt Oliverus de Albigneio heres sepedicti Roberti et Willelmus filius et heres meus Et ut hec donatio rata et inconcussa permaneat presens scriptum sigilli mei munimime roboravi Testibus Roberto et Johanne de Mara fratribus meis Petro de Vado milite et nepote meo Eustachio de Tergevilla et Nicholao de Wiauvilla clericis Ricardo de Brietot Tusteno Mercatore Rogero Fillol Matheo Marescallo Hermanno Radulfo de Porta Roberto Beillet et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)