Charter Document - 06410179
Charter Number: | 06410179 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1101 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Noverint universi quod factus fuit finis et concordia inter abbatem et monachos Gemmeticenses et Aelizam quomdam uxorem Walerani Warinbout et Radulfum filium ejus de terra que est juxta tenementum quod fuit Matillis Billeheut quam Johannes de Malapalude concessione ejusdem Waleranni dedit predictis monachis in elemosinam salvo redditu annuali scilicet xii denariis Quam terram predictus Johannes de predicto Waleranno tenebat jure hereditario per xii denarios annuatim reddendos Finis autem et concordia talis fuit quod predicta Aeliza et Radulfus filius ejus concesserunt predictis monachis predictam terram in elemosina possidendam per duodecim denarios annuatim reddendos sibi et heredibus suis et nichil amplius preter hunc redditum in predicta terra de cetero reclamabunt Pro hac autem concessione et fine dederunt predicti monachi predicte Aelize et Radulfo filio ejus lx solidos Turonensium Actum fuit hoc in plena communia coram Johanne Luca tunc maiore Rothomagensi et sigillo Rothomagensis communie confirmatum Testibus Radulfo Groignet Johanne Fessait Claremboldo Rufo Roberto Hosporte Osmundo Mercennario Roberto filio Landrici et aliis multis