Charter Document - 06410176
Charter Number: | 06410176 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Release |
Date: | 1198 - 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Rogerus filius Ricardi de Croileio dedi et concessi pro salute anime mee et antecessorum meorum in liberam et perpetuam elemosinam abbatie sancti Petri Gemmetici et monachis ibi Deo servientibus totam pensionem quam habebam ab eisdem monachis in decima de Manereio que ad ipsos dinoscitur pertinere videlicet unum palefridum et unum conredium meis servientibus et xviii [solidos] Andegavensium ad chirothecas et ccc garbas straminis que singulis annis a prefatis monachis michi reddebantur Hec autem omnia et quicquid juris et pensionis habebam et habere debebam et poteram in eadem decima dedi et elemosinavi sicut supradictum est Deo et sancto Petro Gemmetici tenenda et habenda bene et pacifice libere et quiete in perpetuam elemosinam absque mei reclamatione vel heredum meorum Hanc vero donationem meam posui super altare Sancti Petri de Manerio coram parochianis ejusdem ecclesie et ibi juravi hoc fideliter te[ne]nendum et garantizandum de me et meis heredibus Et sciendum est quod Alexander tunc temporis abbas et conventus Gemmeticensis dederunt michi pro hac donatione mea x libras Andegavensium et unum palefridum nigrum de caritate Sancti Petri Gemmeticensis per manum Odonis tunc prioris de Oiseio Ut autem hoc ratum et inconcussum semper habeatur presenti carta et sigilli mei testimonio confirmatur Inde sunt testes magister Martinus Nicholaus filius ejus Johannes presbiter Willelmus presbiter et alii multi