Charter Document - 06410174

Charter Document - 06410174


Charter Number: 06410174
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Cierneio vicecomes salutem Sciatis quod pater meus Rogerius dedit et concessit Deo et ecclesie Gemmeticensi et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime sue et antecessorum suorum in perpetuam elemosinam quietam et liberam unum campum trium acrarum qui est inter marescum et viam que ducit ab Osiaco Cierneium Ego vero super predicto campo monachis molestiam intuli et gravamen Sed tandem meliori ductus consilio dedi et concessi predictis monachis in perpetuam elemosinam quiete et libere tenendam absque omni reclamatione heredum meorum imposterum quicquid in illo campo re clamabam Juravi etiam tactis sacrosanctis euvangeliis coram omni parochia Sancti Albini de Osiaco hoc me bona fide servaturum Prefati autem monachi pro hac concessione dederunt mihi ix libras Andegavensium et Willermo filio meo militi sexaginta solidos Andegavensium Et ut hoc ratum et inconcussum successivis temporibus permaneat presenti carta confirmavi et sigilli appositione roboravi Inde sunt testes Alexander abbas Ranulfus prior Odo de Fornovilla Petrus de Cadomo monachi Henricus sacerdos et aliis multis

Source (click image below to view full size)