Charter Document - 06410173
Charter Number: | 06410173 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 - 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Universis ad quos presentes litere pervenerint Eustachius Caisnel eternam in Domino salutem Universitati vestre notum facio quod ego pro remedio anime mee et antecessorum meorum in perpetuam elemosinam dedi libere et quiete et absque omni exactione ecclesie Gemeticensi ad usus pauperum redditum quem habebam apud Sanctum Medardum in feodo quod Ricardus filius Walteri Paislu de me tenebat videlicet vi minas avene et dimidiam et dimidiam minam fabe ad festum sancti Michaelis et dimidiam aucam ad natale Domini caponem unum et gallinam unam et duos panes ii denariorum ad pascha xx ova et duos panes et vi denarios annui redditus quos percipiebam de quodam alio homine nomine Ricardo Paislu Pro hac autem donatione abbas Alexander et monachi dederunt mihi in nomine caritatis ix libras communis monete et ego tactis sacris evangeliis juravi me guarantizaturum pro posse meo jam dictam elemosinam et heredes meos ad idem obligavi Actum apud Gemeticum in capitulo Testibus Alexandro abbate Waltero priore Rannulfo cantore Waltero de Belnaio et toto conventu et Rogero Filuel et Matheo Le Marescal Radulfo de Blangie et Gisleberto dis Acras Guillelmo Roussel Radulfo decane de Belnaio Adam de Warvene et multis aliis