Charter Document - 06410170
Charter Number: | 06410170 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 26/2 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Ricardus Dei gratia rex Anglie dux Normannie Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vice comitibus senescallis baillivis et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et abbatie Gemeticensi et monachis ibidem Deo servientibus forum habendum apud Durcler qualibet septimana una die videlicet die martis Quare volumus et firmiter precipimus quod eadem abbatia Gemeticensis et monachi ibidem Deo servientes predictum forum habeant et teneant in perpetuum bene et in pace libere et quiete et honorifice cum libertatibus et consuetudinibus que ad alia fora Normannie pertinent Ut autem hec nostra donatio et concessio rata habeatur in posterum eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboravimus Testibus hiis W[illelmo] filio Radulfi tunc senescallo Normannie Balduino comite Albemarlensis Hugone de Gornai Luca filio Johannis Balduino et Juhello capellanis nostris magistro Roscelino et pluribus aliis Datum per manum E[ustachii] Elyensis episcopi cancellarii nostri apud Rupem Andeliaci XXVIII die augusti anno IX regni nostri