Charter Document - 06410169

Charter Document - 06410169


Charter Number: 06410169
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1196 - 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1658/2

Charter:

Noverint universi quod ego Paganus Brostin reddidi monachis Gemmeticensibus et quitam clamavi terram illam quam juxta forestellam meam occupaveram in novalibus suis concedens quod ipsi terram illam assequantur et colant usque ad metas prius a Hugone Brostin avo meo postea a patre meo Willelmo denique a me ipso positas et ad lineam spissatas et ut liceat eis murum construere inter forestellam et novalia sua sicut mete posite sunt de lapidibus qui in forestella mea poterunt inveniri et de duobus acervis lapidum qui sunt indivisa ita tamen quod murus vel alia quelibet clausura in parte monachorum edificetur Quia vero homines et servientes mei in longitudinem novalium contra rationem viam terebant quadrigariam prohibui ne hoc ulterius presumatur scilicet ut in predictis novalibus ab hominibus meis fiat via vel alia semita Redditio ista extenditur a capite forestelle mee quod est juxta viam de Vetulio usque ad aliud caput ejusdem forestelle quod est juxta terras cultas de Omervilla Concessio ista facta est in plenaria assisa coram justiciis domini regis Francorum Phylippi secundi et baronibus Vilcassini ad Sanctum Audoenum de Gisorz postea coram domino rege Francorum P[hilippo] II Actum anno incarnationis dominice MCXCVI Testibus Petro de Nuillie Eustachio de Hadencort militibus et justiciis Vilcassinorum Hugone Malovicino Waltero de Merraheir Rogero de Cantemella et pluribus aliis clericis et laicis et R[adulfo] de Huglevilla monacho Gemmeticensi tunc procuratore rerum Gemmeticensium que sunt apud Genesvillam qui etiam propter istam redditionem quinquaginta solidos Parisiensis monete mihi dedit

Source (click image below to view full size)