Charter Document - 06410167

Charter Document - 06410167


Charter Number: 06410167
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1194
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1665/2
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1665/4

Charter:

Ego Hugo de Maldestor constabularius Vulcasini notum fieri volo presentibus et futuris quod controversia que inter monachos Gemmetricenses et Guidonem de Boquenneio et fratres et sorores ejus vertebatur amicabili compositione assensu et voluntate Hugonis patris eorum in hac forma terminatur Predictus siquidem Guido et fratres et sorores ejus dimiserunt prenominatis monachis et in perpetuum quietam clamaverunt Culturam Prati cum tota calceia et marisco Culture adherentibus usque ad alnetum Guerrici sicut mete posite sunt et terciam partem quam tenebant in molendino Prati et in tota terra quam tenuerat Johannes Tassel et in arpento in quo mansit Guibertus Ridel et in dimidio arpento Guillelmi fratris Ascelini et in vineis Treli In his omnibus supranominatis monachi duas partes jam per viii annos et eo amplius in pace possederant Abbas vero et monachi in recompensationem predictorum Guidoni et fratribus et sororibus ejus pro bono pacis xxii libras donaverunt et Culturam Vallis reddiderunt ad campi partem et decimam et justiciam sicut Guerricus et Guiburgis avia ejus eam tenuerant Et ut hoc ratum et immobile permaneret Guido et fratres et sorores ejus cum Hugone patre eorum tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt se hoc bona fide et sine dolo firmiter observaturos et omnia illa que tenebant de abbate et ecclesia Gemmeticensi apud Genesvillam in plegium hujus pacis tenende dederunt quicumque ea teneat Insuper sciendum quod qui residuum feodi tenuerit subscriptum servicium reddet videlicet cum abbate Gemmeticensi vel monacho de Genesvilla ad placita sua ibit per Vulcasinum ad sumptus eorum rationabiliter citatus Linteola vero monachis Gemmeticensibus per Genesvillam transeuntibus si necesse fuerit ministrabit et mense abbatis quando in eadem villa fuerit congrua mantilia Hujus compositionis firmiter conservande plegius sum pro utraque parte et ad petitionem eorum sigilli mei munimine confirmavi Hujus rei testes sunt Gemmelinus de Arteia Renoldus de Genesvilla Guillelmus Orici presbiteri Garinus clericus et Theobaldus fratres mei Amalricus de Montigni Radulfus et Galterus de Mesrahier Robertus de Boscho Guillelmi Talebot Guillelmus de Villa Nova milites Hugo de Maldestor Gazo filius meus Hugo de Coudreel Hugo de Oenvilla Garinus de Bordella Petrus de Maldestor Guillelmus Bigot Durandus Famulus Bartholomeus Corvesier Bartholomeus de Fonte Fulco Borgueignon Fulco de Altera Villa Hervicus et Drogo Orici Guillelmus Crispin Girardus Picot Engenulfus de Colle Guerricus Le Bolenger Robertus Trabo et omnes homines Genesville Actum apud Genesvillam anno incarnationis Domini MCXCIII

Source (click image below to view full size)