Charter Document - 06410165

Charter Document - 06410165


Charter Number: 06410165
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 29/4
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 30/4
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Mortuo Mari dedi et concessi ecclesie Gemmeticensi feodum Adam de Warvana quod de me tenebat integre cum omnibus appenditiis suis salvo servitio meo quod illud feodum michi debebat in relevationibus et in aliis servitiis que factura est mihi abbatia Hoc autem factum est apud Gemmeticum in presentia domni Walteri archiepiscopi Rothomagensis Testibus eodem archiepiscopo et episcopis Henrico Baiocensi Willelmo Constanciensi Garino Ebroicensi et militibus Waltero de Warnevilla Hugone Salvagio Radulfo de Peletot Roberto de Cordevilla Balduino de Cantelu Waltero de Novomaisnillo Willelmo de Spineto Hoc autem prefatus archiepiscopus et idem Rogerus de Mortuo Mari et Ricardus abbas Gemmeticensis sigillorum suorum impressione confirmaverunt

Source (click image below to view full size)