Charter Document - 06410164
Charter Number: | 06410164 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1192 - 1193 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/16 |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod cum inter Ricardum abbatem Gemmeticensem et Adam de Warvenna esset controversia de toto feodo quem prefatus Adam apud Belnaicum possidebat et abbas illum feodum habere clamabat hoc modo concordati sunt apud Rothomagum in curia gloriosi Ricardi regis Anglorum Prefatus Adam concessit abbati et ecclesie Gemmeticensi totum tenementum quod habebat apud Sauchentot cum omnibus pertinentiis suis integre ita quod abbas respondebit domino Mortui Maris de cujus feodo est de tenemento illo sicut prius Adam faciebat Propter hoc autem predictus abbas reliquit Ade et heredibus suis quicquid super eum clamabat et dedit ei etiam xv libras Andegavensium Factum est autem hoc in presentia Willelmi filii Radulfi senescalli Normannie presentibus Willelmo de Martigneio Ricardo de Argenceis Durando de Pino et aliis justiciis regis Testibus Roberto de Bofardo Walterio de Wasnevilla Willelmo de Barentin Willelmo filio Lodovici de Croismara Rogero Filiolo et multis aliis Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCXIIII