Charter Document - 06410163

Charter Document - 06410163


Charter Number: 06410163
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1191 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint omnes presentes et futuri quod ego Henricus filius Roberti de Altaribus vendidi et omnino reliqui Claremboldo Rufo concivi Rothomagi pro undecim libris Andegavensium quas mihi inde donavit omnem decimam quam habebam de laico feodo apud Grochet de abbate et conventu Gemmeticensi hereditarie per quartam partem cujusdam conreii annuatim domino abbati reddendam tali conditione quod ego Henricus eam ab juravi quod nichil amplius ibi deinceps clamabo nec homo nec femina per me et debeo illam de me et heredibus meis contra omnes gentes ubique ipsi Clarenboldo et ejus heredibus garantizare Licet siquidem de ista decima jam dicto Clarenboudo et suis heredibus facere totam voluntatem suam et vendere et invadere aut dare cui voluerit sicut suum proprium hereditarium salvo redditu feodi et jure Actum fuit hoc assensu et favore domini Ricardi de Mara tunc Gemmeticensis abbatis et favore magistri Alexandri tunc ejusdem ecclesie prioris et Radulfi de Havilla tunc celerarii et Hugonis de Wifrevilla tunc segregari qui hanc prefatam decimam ipsi Claremboldo et suis heredibus per supradictum redditum bene et in pace libere et quiete in feodo et hereditate tenendam et garantizandam concesserunt et presenti scripto roboraverunt Testibus Humfredo tunc de Torvilla presbitero Symone de Bello Sap Helia de Boellia Johanne de Sancto Leodegario Philippo clerico Roberto clerico Nicholao de Dippa et aliis multis

Source (click image below to view full size)