Charter Document - 06410162

Charter Document - 06410162


Charter Number: 06410162
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1191 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint presentes et futuri quod ego Willelmus Trenchefoil intuitu pietatis et amore Dei concessi et dedi ecclesie Gemmeticensi in perpetuam elemosinam quicquid juris me habere clamabam in terra que dicitur Cultura de Cruce apud Sanctum Vedastum et in ea terra que jungitur eidem Culture et vergitur contra Lethot Et hanc donationem ego tactis sacrosanctis evangeliis juravi me bona fide servaturum per me et per heredes meos pro posse meo atque ut hoc ratum sit sigilli mei impressione firmavi Abbas autem Ricardus et conventus Gemmeticensis in fratrem et participem omnium benefitiorum ejusdem ecclesie me receperunt et nomine caritatis dederunt michi X libras Andegavensium Actum in capitulo Gemmeticensi in presentia totius conventus Testibus his Rogero Harenc presbitero Hosberto de Faguetot Gisleberto de Sauchere Willelmo de Chevilleio servientibus domini regis Willelmo Anglico Mauritio de Lemanvilla Ricardo Lade et pluribus aliis Hanc donationem recognovi in presentia hominum meorum et aliorum qui ex parte monachorum affuerunt Apud Sanctum Vedastum

Source (click image below to view full size)