Charter Document - 06410160

Charter Document - 06410160


Charter Number: 06410160
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1191 - 1192
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Mauritius Dei gratia Parisiensis episcopus Notum fieri volumus universis quod querela vertebatur inter Andream Chalant et Beatricem uxorem ejus ex una parte et monachos sancti Petri Gemmetici ex alia super eo quod predictus Andreas et uxor ejus contendebant quod ipsorum erat maiorem preficere in terra monachorum que est apud Villam Judeam Tandem vero facta est compositio inter eos in hunc modum Monachi servientem facient ad libitum suum in terra sua in pressorio vero quod commune est monachorum et prefati Andree idem Andreas ad voluntatem suam perficiet servientem et serviens fidelitatem faciet monachis Rotagia vero utriusque terre monachorum scilicet et Andree communia erunt usque ad festum sancti Martini et fore facta ex rotagiis provenientia Monachi etiam et miles compellent in quantum poterunt de jure homines suos ut deferant vindemias suas ad pressorium Huic autem compositioni interfuerunt Godefridus presbiter de Villa Judea Renaldus diaconus Radulfus tunc prior Sancti Martini et Durandus monachus milites Willelmus Mala Corona Radulfus de Braia Actum apud Villam Judeam in porticu ecclesie anno ab incarnatione Domini MCXCI episcopatus vero nostri XXXI

Source (click image below to view full size)