Charter Document - 06410159
Charter Number: | 06410159 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1191 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit universis presentibus et futuris quod ego Willelmus de Vado miles pro salute anime mee et antecessorum meorum dedi et concessi in puram et liberam et perpetuam elemosinam abbati et monachis Gemmeticensibus terciam partem totius tenementi mei quod habebam in parochia Durclari ita quod in illa tercia parte nichil michi retinui et in illa nichil de cetero reclamabo sed contra ommes sicut meam elemosinam guarantizabo Alias vero duas partes predicti tenementi mei tradidi ego Willelmus de Vado miles predictis abbati et monachis Gemmeticensibus tenendas et habendas illis et illorum successoribus in perpetuum feodum per quinque solidos monete currentis reddendos in media quadragesima michi et meis heredibus annuatim Per istum vero redditum predicti abbas et monachi et eorum successores tenebunt predictas duas partes libere et quiete et pacifice in omnibus rebus que ad me et ad meos heredes pertinent et possunt pertinere Quapropter ipsi michi dederunt sexaginta libras Turonensium Ut autem elemosina supradicta et feodum supradictum inconcusse et firmiter in perpetuum teneantur presenti carta et sigilli munimine roboravi Actum apud Gemmeticum anno incarnationis Domini MC nonagesimo Testibus Radulfo de Sancto Sairio Rogero filio ejus Rogero Filleul Roberto de Leuga et aliis multis