Charter Document - 06410158

Charter Document - 06410158


Charter Number: 06410158
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1191
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 28/8

Charter:

Noverint universi quod ego Amalricus vicecomes Hugonis vicecomitis filius et Tedwinus filius meus assensu heredum nostrorum ecclesie Gemmeticensi partem quam habebamus apud Mesi in pressura uvarum vinee que vocatur Bordel videlicet medietatem pressure solutam quietam liberam et ab omni pensione et exactione immunem pro salute anime mee et animarum patris et matris mee et conjugis mee et omnium heredum nostrorum concedente Matheo de Monmorenci de quo illam pressuram tenebam in perpetuam elemosinam dedimus salvo vinee pensione quam mihi reddere solebant Ut autem hoc ratum et immobile perseveret fecimus scribi et scriptum sigilli mei munimine confirmavi Actum publice apud Meullent anno incarnati Verbi MCXC Testibus Herberto de Meullent et Rogero de Maldestor decanis Haimardo de Percheio Malgero de Mesi presbiteris Rogero Mellenti senescallo Odone de Triel Petro de Cingula militibus Nivardo serviente comitis Mellenti et Tiboldo de Cava Rua laicis et pluribus altis clericis et laicis

Source (click image below to view full size)