Charter Document - 06410156

Charter Document - 06410156


Charter Number: 06410156
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1190
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Reginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos presentationem trium ecclesiarum videlicet Sancte Marie de Beu cum cappella sancti Leodegarii et Sancti Martini de Boafa atque Sancti Martini de Veteri Vernolio cum cappellis ad easdem ecclesias pertinentibus Gemmeticensi ecclesie imperpetuum possidendam concedimus et cum partibus et redditibus quos usque nunc in altariis earumdem ecclesiarum prefata Gemmeticensis ecclesia habuit Ne in posterum aliqua exinde vexacio seu molestia ei oriri possit sigilli nostri auctoritate confirmamus Predictam enim presentacionem ad jus prenominate ecclesie spectare autentico domini Willelmi dilecti avunculi nostri tunc temporis Senonensis archiepiscopi Carnotensis ecclesie procuratoris et apostolice sedis legati et certis cognovimus argumentis Actum anno gracie MCLXXX nono Carnoti sub testimonio illorum quorum nomina subscripta sunt scilicet Gaufridi Carnotensis ecclesie decani Willelmi subdecani Galteri Pinciacensis archidiaconi Johannis de Marchesvilla tunc temporis camerii nostri Crispini diaconi Carnotensis ecclesie canonicorum Ethardi decani Pinciacensis Gannerii cappellani nostri Ade de Beu et Alani de Fresnes presbiterorum Rembaudi socii nostri magistri Hervei et aliorum plurimorum

Source (click image below to view full size)