Charter Document - 06410153

Charter Document - 06410153


Charter Number: 06410153
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1188
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Que bono zelo geruntur litterarum apicibus decet commendari quia homines decedunt in quorum oculis negotia geruntur ut quod oblivionis morsibus atteri poterat vivaci littera conservetur et memorie commendetur Noverint ideo universi presentes pariter et futuri quoniam partitionem nemoris de Genesvilla quod dicitur nemus Sancti Petri Gemmeticensis quam Galterus de Corcellis tunc constabularius Vilcassini fecit unde scilicet contentio erat inter monachos Gemmeticenses et homines Genesville concedimus Cujus nemoris medietatem sicut a Curia Gigantis usque ad Fossam Cateritiam et a Fossa usque ad Altam Fagum supra viam Medunte secundum rectam lineam protenditur versus nemus Guerrici et terras cultas de Genesvilla abbati Roberto et monachis Gemmeticensibus ad extirpandum et colendum salvo alieno jure concedimus Altera vero medietas sicut a predicta Fossa et Fago versus nemus de Vilers et de Alodiis et a Curia Gigantis versus haiam de Morlu extenditur in commune usuarium totius ville salvo jure Gemmeticensis ecclesie remaneat Quod ut perpetuum et inviolabile robur optineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari Actum publice apud Roiam anno ab incarnatione Domini MCLXXX octavo regni nostri anno nono astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S[ignum] comitis Theobaldi dapiferi nostri S[ignum] Guidonis buticulari S[ignum] Mathei camerarii S[ignum] Radulphi constabulari vacante cancellaria

Source (click image below to view full size)