Charter Document - 06410152
Charter Number: | 06410152 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Guillelmus de Garlanda assensu Ydonie uxoris mee et Guillelmi filii mei primogeniti et aliorum heredum meorum monachis Gemmeticensis ecclesie concessi ut exstirpent et colant lx arpenta et unum de nemore Talebot et medietatem nemoris de Genesvilla quod dicitur et re vera est nemus Sancti Petri Gemetricencis que medietas a Curia Gigantis incipit et usque ad Fossam Catericiam protenditur et a fossa predicta secundum rectam lineam usque ad Altam Fagum supra viam Medante Quidquid igitur terre vel nemoris a predictis metis usque ad nemus Guerrici et terras cultas de Genesvilla continetur predictis monachis ut exstirpent et colant concessi Ut autem hec concessio rata et inconcussa in perpetuum permaneat litteris istis eam volui memorie commendari et sigilli mei munimine confirmari Actum apud Medantam anno incarnati Verbi MCLXXXVIII feria VI infra octabas assumptionis Beate Marie Testibus Roberto Fabro qui hanc cartam scripsit Auberto de Leigniaco Johanne de Flohercort Roberto Cato Nicholao ejus filio militibus Grimoldo de Peissiaco Bartholomeo et Gileberto servientibus meis et pluribus aliis clericis et laicis