Charter Document - 06410151
| Charter Number: | 06410151 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1187 - 1188 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 29/6 |
Charter:
Noverint universi quod ego Robertus vicecomes Medunte monachis Gemmeticensibus concessi ut extirpent et colant lx arpenta et unum de memore Rainsendis de Maldestor et Alelmi Talebot et Odonis filiorum suorum et nemus quod dicitur Sancti Petri Gemmeticensis a terra que dicitur Ivonis de Vinea usque ad fossam Catericiam in longitudine et latitudine et a fossa predicta secundum rectam lineam usque ad Altam Fagum supra viam Medunte Quicquid igitur terre vel nemoris inter predicta loca et terras Genesville continetur ut extirpent et colant concessi et presenti scripto sigillo meo munito confirmavi Actum apud Charz anno incarnati Verbi MCLXXXVII Testibus Galtero de Corcellis tunc constabulario Vilcassini Teobaldo de Gisorz Teobaldo de Charz Hugone et Teobaldo de Maldestor avunculis meis Willelmo Britone Galtero et Symone de Hues fratribus et pluribus aliis clericis et laicis
