Charter Document - 06410150

Charter Document - 06410150


Charter Number: 06410150
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1187
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/15

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus Fiscannensis et Robertus Gemmeticensis abbates et qui eis sunt commissi conventus in Domino salutem Ad omnium vestrum noticiam volumus pervenire quod cum controversia verteretur inter nos super prestatione decimarum in Longavilla amicabiliter ita compositum est inter nos quod scilicet Fiscannense monasterium singulis annis deinceps Gemmeticensi monasterio duos modios vini in vineis de tenemento de Petra Hardenc solvet intra tempus vindemiarum pro omni immunitate prestationis decimarum tam earum que tunc in dominio suo erant quam earum quas mediet arii sui tunc tenebant Actum apud Caudebec anno incarnati Verbi MCLXXXVII Testibus Ivone Rothomagensi et Huberto Ebroicensi archidiaconibus Gwiano Rothomagensi magistro Willelmo de Nantis et Johane Lexoviensibus canonicis Fuberto de Sancta Columba et Gisleberto de Sehervilla decanis Ricardo de Gillarvilla Ricardo Tascherel presbiteris Durando Clerico Ivonis archidiacono Roberto priore Roberto quondam panetario Anschitillo camerario et magistro Matheo Fiscannensibus Alexandro priore Rogero cellerario Radulfo de Huglevilla Willelmo de Torbervilla Gemmeticensibus monachis et pluribus aliis clericis et laicis ii nonas octobris

Source (click image below to view full size)