Charter Document - 06410147

Charter Document - 06410147


Charter Number: 06410147
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1186 - 1187
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/18

Charter:

Walterus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus universis Christi fidelibus salutem in Domino Ad omnium noticiam volumus pervenire in presentia nostra fuisse recognitum ecclesiam Gemmeticensem debere Reinsendi de Maldestor et heredibus ejus x solidos Parisiensium sabbato proximo precedente dominicam in ramis palmarum annuatim solvendos Hanc quoque pensionem annuam debet habere predicta Reinsendis vel heredes ejus de quodam arpento terre quod est juxta nemus Guerrici cui abbas Gemmeticensis tantum de sua terra addidit quod predicta Reinsendis ibi sufficientem sibi justiciam facere posset si pensionem suam minus plene vel tardius reciperet quam oportet nullamque aliam in prefata terra potuit Reinsendis justiciam exercere Actum apud Rothomagum anno incarnati Verbi MCLXXXVI

Source (click image below to view full size)