Charter Document - 06410146
Charter Number: | 06410146 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/17 |
Charter:
Walterus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus universis Dei fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Ad omnium noticiam volumus pervenire quod Reinsendis de Maldestor Alelnmus Talbot et Odo filii ejus Simon filius et Christiana uxor Alelnmi dederunt ecclesie beate Marie sanctique Petri Gemeticensis lxi arpenta terre in parochia de Genesvilla in loco qui dicitur Fons Hermeheri assensu dominorum suorum scilicet Guerrici de Genesvilla et Theobaldi de Maldestor ad quos prefate terre dominium pertinebat assensu quoque Luce filie prefati Alemmi et Emmeline et Agnetis sororum suarum et filiorum predicte Emmeline et cognatorum suorum ad quos quocunque casu hereditas illa posse devolvi putabatur Hec autem donatio solempniter facta est in manu nostra et nos auctoritate Dei omnipotentis et Rothomagensis ecclesie predictam terram in perpetuam elemosinam ecclesie Gemmeticensi confirmavimus tradentes eam Alexandro priori et Radulfo cantori Gemmeticensibus qui nomine abbatis et conventus ad hoc ad nos fuerant spetialiter destinati presente Roberto de Calvincort et renuntiante vadio quod in predicta terra se dicebat habere et eadem Christiana filia Roberti predicti et uxore Alemmi resignante in manu nostra dotem quam in prenominata terra habere debebat Hanc igitur donationem a prefatis laicis sive mulieribus in manu nostra factam et in perpetuam elemosinam confirmatam ne qua possit in posterum malignitate convelli sigilli nostri munimine quietam et liberam roboravimus prefate Gemmeticensi ecclesie in perpetuum valituram Testibus his Johanne Ebroicensi episcopo Reignero Rothomagensi archidiacono Huberto Ebroicensi archidiacono Rogero de Foucarmonte capellano domini archiepiscopi magistro Willelmo de Verdun magistro Willelmo de Annevilla et pluribus aliis clericis et laicis Actum apud Rothomagum anno incarnati Verbi MCLXXXVI