Charter Document - 06410143
Charter Number: | 06410143 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Division |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 28/5 |
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod ego Galterus de Corcellis constabularius Vilcassini partitus sum nemus de Genesvilla quod dicitur nemus Sancti Petri Gemmeticensis per medium de voluntate et precepto domini regis Francorum Phylippi junioris Cujus nemoris medietatem jussu predicti regis sicut a Curia Gigantis usque ad Fossam Catericiam et a Fossa usque ad Altam Fagum supra viam Medante secundum rectam lineam protenditur versus nemus Guerrici et terras cultas de Genesvilla abbati Roberto et monachis Gemmeticensibus tradidi ad exstirpandum et colendum vel ad id faciendum quod sibi magis viderint expedire altera vero pars sicut a predicta Fossa et Fago versus nemus de Vilers et de Alodis et a Curia Gigantis versus haiam de Morlu extenditur in commune usuarium tocius ville cessit salva damnatione et justicia Gemmeticensis ecclesie Quod ut ratum et inconvulsum permaneat scripto presenti et sigilli mei impressione confirmavi Testibus Radulfo de Huglevilla Hugone de Putot Willermo de Torbelvilla et Durando de Barra monachis Gemmeticensibus Roberto de Gisorz capellano meo et Petro de Cormeliis Radulfo et Galtero de Mes Raher et Hugone de Corcellis militibus Haymardo Marcello Willermo de Bordelliis et Willermo de Lonconvilla servientibus et pluribus aliis Actum publice anno incarnati Verbi MCLXXXVI VII kalendas septembris