Charter Document - 06410142

Charter Document - 06410142


Charter Number: 06410142
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 28/7
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Teobaldus Blesensis comes et Francie senescallus notum facio universis quod Aalelmus Taleboz de Maldestor et uxor ejus Christiana et Odo frater et Simon filius ejusdem Aalelmi coram me venientes recognoverunt se vendidisse ecclesie Gemmeticensi lxi arpenta terre in parochia de Genesvilla juxta nemus Guerrici de Genesvilla circa fontem Hermeher pro lv libris de quibus habuit predicta Christiana centum solidos pro eo quod terra illa dotarium ejus erat alii qui prenominati sunt reliquas l libras habuerunt pro eo quod eadem terra erat eorum hereditas Quod ut ratum maneret et stabile ad petitionem omnium istorum litteris commendavi et sigilli mei testimonio confirmavi Actum Silvanectis anno incarnationis dominice MCLXXXVI mense maio Datum per manum magistri Hildaldri cancellarii mei

Source (click image below to view full size)