Charter Document - 06410140
| Charter Number: | 06410140 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1185 - 1186 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit universis quod ego Guido de Rupe monachis Gemmeticensibus concessi ut extirpent et colant lx arpenta et unum de nemore Taleboth circa fontem Hermeheri et rivulum de Graverio et de nemore Sancti Petri quicquid continetur a Curia Gygantis usque ad Fossam Catericiam et ab eadem Fossa usque ad Altam Fagum sicut recta linea potest extendi que fagus sita est supra viam Medunte Hanc concessionem fecerunt mecum Agnes uxor mea de cujus jure hereditario pars guagii predictorum nemorum ad me nomine dotis pervenit et Guido filius meus quem mihi ipsa peperit Quod ut ratum in posterum habeatur et immobile presens scriptum sigilli mei munivi robore Testibus Guazone de Pissiaco Hugone de Maldestor Theobaldo nepote suo Girardo preposito Pissiaci Willelmo Britone Willelmo priore de Rupe et pluribus aliis Actum apud Rupem anno incarnati Verbi MCLXXXV
