Charter Document - 06410136

Charter Document - 06410136


Charter Number: 06410136
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1183 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/9
eCartae - Actes des évêques d'Évreux

Charter:

Venerabilibus dominis G Dei gratia Senonensi archiepiscopo et R Carnotensi electo J eadem gratia Ebroicensis episcopus et D abbas Troarnensis salutem in Vero salutari Volumus dignitatis vestre prudentiam non latere quod cum dominus papa commisisset nobis causam que vertebatur inter monachos Gemmeticenses et Jo de Cruceio presbyterum et G de Bofeigni laicum et uxorem ejus super tercia parte decimarum Veteris Vernolii excepto feodo Montis Baldrici audiendam et appellatione remota fine debito terminandam nos partibus legitime citatis ordine judiciario diligenter per omnia requisito monachos a petitione adversariorum suorum absolvimus perpetuum eisdem super hoc silentium imponentes Ea propter ne a nobis canonice statuta alicujus contumacia vel dolo in dubium revocentur hoc vobis duximus intimandum auctoritate qua fungimur mandantes quatinus sententiam nostram fovere et exsecutionis mandare necnon malignantium adversariorum improbitatem ordinaria potestate compescere studeatis

Source (click image below to view full size)