Charter Document - 06410135

Charter Document - 06410135


Charter Number: 06410135
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1183 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/7
eCartae - Actes des évêques d'Évreux

Charter:

Johannes Dei gratia Ebroicensis episcopus et Durandus abbas Troarnensis omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum dominus papa Lucius tercius nobis commisisset causam que vertebatur inter monachos Gemmeticensis et Johannem de Cruceio presbyterum et Guarnerium de Bofeigneio laicum et uxorem ejus super tercia parte decimarum Veteris Vernolii excepto feodo Montis Baldrici audiendam et appellatione remota fine debito terminandam nos partibus legitime citatis ordine judiciario diligenter per omnia requisito monachos a peticione adversariorum suorum absolvimus perpetuum eisdem super hoc silentium imponentes Ne igitur controversia taliter sopita malignitate cujusquam subdola de cetero suscitetur in memoriam facti perpetuam sigillorum nostrorum testimonia duximus apponenda Testibus magistro Gisleberto Lexoviensi et magistro Willelmo de Lambertvilla Ebroicensi archidiaconibus Ricardo de Benengesa canonico Sancti Laudi Rogero de Johanvilla Waltero de Crocei monachis Troarni Radulfo de Huglevilla Willelmo de Clif et Fulcheranno monachis Gemmeticensibus Radulfo decano de Teboltvilla Ricardo decano de Danvilla Rogero de Veteri Vernolio presbyteris Girardo clerico Rogero Fillol Johanne Aurifabro Gaufrido de Mortemer Clarello de Contevilla Roberto Taupino Columbo Sartore Gaufrido filio Ricardi de Mara Roberto Rustenc Willelmo Foillei et multis aliis Roberto de Argenciis tunc existente abbate Gemmeticensis

Source (click image below to view full size)