Charter Document - 06410133
Charter Number: | 06410133 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1182 - 1183 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Noverint universi quod ego Gazo de Peissi et Iakelina uxor mea et omnes heredes nostri concessimus monachis Gemmeticensis ecclesie libertatem quam hactenus apud Meduntam habuerant videlicet quod pro navibus vel bacis vinum suum vel quelibet alia ad usagium ipsorum ubicumque morentur vel propriorum servientium pertinentia portantibus nichil omnino consuetudinis nobis aut heredibus nostris debent nec predecessoribus nostris debuerunt immo per terram et aquam eundo et redeundo vendendo et emendo liberi sunt et immunes Concessimus etiam eis ut lx arpenta et unum de nemore Rainsendis de Maldestor et Alelmi Talebot et Odonis filiorum suorum exstirpent et colant et de nemore sancti Petri Gemmeticensis apud Genesvillam quantum continetur in cartis gloriosorum regum Francie Ludovici et Philippi filii sui scilicet a terra Ivonis de Vinea que est juxta capud forestelle usque ad Fossam Cateritiam et a fossa secundum rectam lineam usque ad Altam Fagum supra viam Medunte Quicquid igitur terre vel nemoris a predictis metis versus terras cultas de Genesvilla continetur predictis monachis ut exstirpent et colant concessimus et presenti scripto sigillo meo roborato confirmavimus Actum publice Parisius in presentia illustrissimi regis Francorum Philippi et comitis Theobaldi Francie senescalli Testibus Guidone de Chevreusia Gaufrido de Chaneveriis Giralmo Mustel Petro de Issi Anno incarnati Verbi MCLXXXII