Charter Document - 06410132

Charter Document - 06410132


Charter Number: 06410132
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1183
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 29/12

Charter:

Ego Rotrodus comes Perticensis presentibus et futuris notum esse volo quod abbas et monachi Gemmeticenses ab antiquo habent in elemosina de antecessoribus meis et de me quandam villam in pago Belismensi quam vocant Donnam Mariam et quia tempore meo super quibusdam rebus que ad villicationem ejusdem ville pertinere videbantur inter Robertum tunc abbatem seu monachos et Geroium Bastardum ad quem eadem villicatio pertinebat contentio exorta est et propter exortam contentionem duellum in curia mea guagiatum Quomodo eadem contentio coram me per finem duelli terminata sit presentis scripti tenore omnium noticie tradi mandavi Cum jam sepius in presentia mea abbas et monachi adversus Geroium convenissent tandem consilio meo et assensu et voluntate utriusque partis in hoc ventum est quod ipsi emerunt ab eodem Geroio prefatam villicationem et quicquid in villa Donne Marie habebat et se habere contendebat ducentis et xx libris Andegavensium uxori vero illius ut hoc concederet xl solidos dederunt et iiii sororibus ejus et duobus nepotibus La Sed et ego accepi ab abbate et monachis xl libras ut concederem et Geroio vendere et monachis emere et eandem emptionem carta mea sigilli mei impressione roborata eidem abbati et monachis in perpetuum confirmarem et comitissa uxor mea habuit c solidos et Gaufridus heres meus ut hoc concederet et ratum esse faceret xx Sicque reddidit Geroius in manu mea et in manu abbatis eandem villicationem et totum jus quod in prefata villa habebat et quod habere contendebat et ego totum abbati et monachis quiete et libere in perpetuum nomine elemosine possidendum tradidi Geroius autem fidei sue interpositione firmavit et postea super sacrosancta evangelia et plurimas sanctorum reliquias juravit quod neque ipse neque alius per ipsum deinceps in eadem villicatione vel in omnibus que ad villam Donne Marie pertinent vel pertinere possunt aliquid reclamaret aut aliquam vexationem monachis inferret et si aliquis exinde eis in posterum molestus esset ipse eis pro posse suo auxiliaretur et rei geste veritatem coram omnibus hominibus protestaretur Hoc ipsum fide firmaverunt et juraverunt Johannes Balduin et Guillelmus Fortin cognati Geroii et iiii sorores ejus et duo nepotes Uxor illius et Robertus Matheus et Hugo clericus fratres uxoris ejusdem fide propria firmaverunt et quod eandem venditionem ratam haberent et neque ipsi neque alius per consilium aut voluntatem eorum aliquam molestiam exinde monachis inferrent Actum publice apud Belesmiam anno incarnati Verbi MCLXXXII regnantibus Philippo Francorum et Henrico Anglorum regibus tempore Roberti abbatis Gemmeticensis Testibus Guarino de Lonreio senescallo Guillelmo filio ejus Gervasio de Lonreio Guillelmo senescallo et Roberto preposito Mauritanie Garino Chevrol Tebaldo Lovel Gaufredo de Nocei Gaufredo Malcion Hugone filio ejus Rolando priore Belismensi Alexandro Richardo de Mara Rogero Mansel Fulcheranno Hugone de Manerio Guillelmo de Clif camerario monachis Luca de Croismara Nicholao de Scranvilla Ernuiso de Londa Ricardo de Caigneio Heleboldo Roberto Ferrant fratre ejus Radulfo de Mautevilla Rogero Fillol Matheo Marescallo Alexandro de Maisnil Gaufredo de Mortuomari Johanne Aurifabro Roberto Clarel Guillelmo de Burgo Achart et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)