Charter Document - 06410130
Charter Number: | 06410130 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 17/1 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et monachis Gemmeticensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem Quotiens ab apostolica sede petuntur ea que a rationis tramite non discordant facilem nos convenit prebere consensum et justa petentium voto effectu prosequente complere Ex parte siquidem vestra nostris auribus est suggestum quod ecclesiam vestram de Veteri Vernolio propter importunitatem ejusdem loci qui supervenientibus guerris sepius infestatur in tutiorem vultis locum transferre Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus annuentes presentibus vobis litteris indulgemus ut in locum quem videritis oportunum transferre vobis liceat ecclesiam memoratam ita tamen ut nullum sui juris patiantur circumstantes ecclesie detrimentum Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Velletri iii idus maii