Charter Document - 06410126
Charter Number: | 06410126 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/13 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Ego R abbas Gemmeticensis tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod quedam querela inter homines de Beu et Reinoldum prepositum super quibusdam consuetudinibus inter eos habitis diu ventilata assensu et voluntate tam hominum quam prepositi in presentia nostra apud Beu terminata est et sedata Ad jus enim prepositure pertinere cognovimus quod si quis hominum predictorum habuerit porcum in domo sua et fecerit baconem dabit humerum unum vel tres denarios preposito qui autem semel enim anno vel humerum vel tres denarios preposito dederit per totum annum quietus erit Si quis vero hominum porcum emerit et in domo sua tantum xv diebus habuerit nichil de eo vel de eis si plures fuerint preposito dabit Preter hec autem de unaquaque domo panem unum ad natale Domini habebit Similiter et de singulis clamoribus justicia prepositi pertractatis vi denarios habebit quod usus terre vocat destruis et in augusto mense de s[in]gulis cultis arpennis unam garbam habebit de eo autem quod minus fuerit quam arpennum nichil habebit Et quotiens[cumque] monachus de Beu tradiderit mansum vel arpennum de singulis traditis ab accipiente duos denarios habeb[it De hiis] autem que ad abbatem et monachos pertinent et ad prepositum talis est conventio quod prepositus sive here[s ejus nunquam ibit] ad Tevarvillam campartiatum nisi prius vocaverit monachum vel procuratorem sive famulum cui ab abbate [vel mo]nacho injunctum fuerit negotium Quod si forte nec monachus nec procurator nec famulus poterit aut noluerit interesse compartitur tenebitur custodire non minus fideliter decimam quam campartum Campartitor etiam quicumque fuerit ecclesie Gemmeticensi successione perpetua tactis obligabitur sacrosanctis quod hanc conventionem fideliter observabit Debet etiam a preposito fieri grantia in masura quam tenet quietam de monachis et ibi eadem grantia in perpetuum debet haberi in qua campartum de Tevarvilla debet fideliter conservari Hujus conventionis inter abbatem seu monachos et prepositum testes sunt Rogerus cellararius Hugo de Waipre Radulfus de Huglevilla Radulfus de Crutis monachi Johannes Aurifaber Rogerus Fillol Herman Gaufridus de Mortuo Mari Bernardus de Hauvilla Willelmus [de] Turovilla Philippus de Louviler Radulfus Rufus laici et plures alii Conventionis vero inter homines et prepositum testes sunt Adam sacerdos Willelmus sacerdos Alexander castellanus de Beu Philippus de Louviler Gocelinus de Breherval Galterus de Buxeria Stephanus de Buxeria Stephanus Hanstarius Radulfus Rufus Herbertus de Buxeria Hugo Vilain