Charter Document - 06410125

Charter Document - 06410125


Charter Number: 06410125
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1178 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Robertus sancte Rothomagensis ecclesie decanus et Gaufridus Ebroicensis decanus universis sancte matris ecclesie filiis in Domino salutem Noverit universitas vestra quod causam que vertebatur inter ecclesiam Gemmeticensem et Robertum presbiterum super quadam decima que est de terra Luce de Croismare quam tenet de feodo camerarii in Croismara nobis a romano pontifice delegata[m] amicabili compositione terminavimus Predictus Robertus presbiter prefatam decimam in manu nostra refutavit et nos de ea auctoritate qua fungebamur ecclesiam Gemmeticensem per manum Roberti abbatis investivimus Robertus vero abbas intuitu misericordie Roberto presbitero prenominati Roberti presbiteri nepoti eam concessit tenendam quoadusque ecclesia Gemmenticensis ei provideat ecclesiam in qua honeste possit Deo servire ea tamen condicione ut nomine pensionis annuatim de decima prescripta duas minas solvat monachis unam bladi alteram avene Cum vero predicto Roberto cui decima concessa est ecclesia fuerit assignata integre et sine diminutione prefata decima ad ecclesiam Gemmeticensem redibit Et quoniam in multis negociis mora periculosa est abbas in assignatione ecclesie moram non faciet et ipse presbiter cum ei oblata fuerit eam refutare non poterit Si vero infra assignationem ecclesie sepedictus presbiter morte fuerit preventus vel habitum mutaverit tota decima illa ecclesie Gemmeticensi appropriabitur Hanc autem pactionem se inviolabiliter observaturum sepe dictus Robertus tactis sanctis evangeliis juravit et abbas ex parte ecclesie hec eadem firmiter promisit

Source (click image below to view full size)