Charter Document - 06410121

Charter Document - 06410121


Charter Number: 06410121
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1178 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint universi quod Robertus comes Mellenti et Robertus abbas Gemmeticensis assensu capituli sui communicaverunt et in perpetuum communicari ex equo concesserunt omnes piscarias que sunt in aqua Nutriville et Wateville quantum terra comitis ex parte Wateville et terra abbatis ex parte Nutriville durat sive sint in descensu aque quas habent abbas et monachi ex dono comitis sive sint in ascensu quas in sua aqua uterque comes scilicet et abbas ab antiquo proprias habuerit Communicaverunt etiam piscarias illas que dicuntur florei sive stultum rete sive sint ex parte terre comitis sive sint ex parte terre abbatis Custos autem comitis et custos abbatis qui piscarias custodient cum piscatoribus tam comiti quam abbati fidei interpositione [securitatem] facient et quod utrique partem suam fideliter custodient et quod nullam fraudem cuilibet eorum facient aut fieri ab alio permittent Homines vero qui stalarias figent sive sint homines comitis sive abbatis sive extranei non pro velle suo sed communiter tam in minus fertili quam in fertiliori aqua figent Quod si homines comitis abbati de sua parte in aliquo foris fecerint per justitiam comitis abbati emendabitur ita quod abbati catallum suum integre restituetur et amenda que capietur de homine comitis comitis erit Similiter si homines abbatis comiti de sua parte foris fecerint per manum abbatis comiti emendabitur ita quod catallum restituetur ei et amenda que capietur de homine abbatis abbatis erit Si vero homines extranei eis foris fecerint in commune emendabitur et catallum suum utrique restituetur et amendam que capietur inde in commune et ex equo partientur Quod si aqua decursum seu canalem suum mutando versus Nutrivillam sive Vuatevillam cursum proprium converterit uterque comes scilicet et abbas ex parte sua usque ad aquam terram suam sequetur et in pace habebit sicut ab antiquo consuetudo aque se habet Comes etiam ad figendum medietatem suam palos inveniet et pro remedio anime sue conjugis et prolis et antecessorum suorum abbati et monachis ad fingendum eorum medietatem lx palos singulis annis de nemore suo in elemosinam ipse et heres ejus in perpetuum dabit

Source (click image below to view full size)