Charter Document - 06410120

Charter Document - 06410120


Charter Number: 06410120
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 29/8

Charter:

Noverint universi presentes et futuri qu[od ego] Robertus [comes Mellenti] dedi ecclesie Gemmeticensi in elemosinam perpetuo possidendam quattuor [arietes quorum] michi duos reddebant monachi Gemmeticenses qui apud Sanctum Martin[um de Boafa] morabantur et alios duos michi annuatim reddebant duo homines [ejusdem] ville Thomas videlicet et Radulfus de Monasterio quibus concedo et pre[senti] carta ipsis et heredibus suis confirmo quod eam libertatem in castello me[o de Mel]lento et in terra ad castellum pertinente in perpetuum habeant quam hactenus ipsi vel predecessores sui pro arietibus habuerunt Et ut hec mea donatio rata in posterum et inconcussa permaneat presenti scripto et sigilli mei impressione confirmo presentibus his testibus Willelmo abbate sancte Marie de Valatio Durando Troarnensi electo Galtero de Brionia Johanne de Joi Matheo de Bochetot Willelmo fratre ejus et pluribus aliis Anno incarnati Verbi MCLXXVIII quo Rome celebratum est concilium presidente papa Alexandro III

Source (click image below to view full size)