Charter Document - 06410110

Charter Document - 06410110


Charter Number: 06410110
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1172 - 1173
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Vuillermus Dei gratia Senonensis archiepiscopus et sedis apostolice legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod nos presentationem trium ecclesiarum videlicet sancte Marie de Beu cum capella sancti Leodegarii et sancti Martini de Boafa atque sancti Martini de Veteri Vernolio cum capellis ad easdem ecclesias pertinentibus Gemmeticensi ecclesie in perpetuum possidendam concedimus et cum partibus et redditibus quos usque nunc in altariis earumdem ecclesiarum prefata Gemmeticensis ecclesia habuit Ne in posterum aliqua exinde vexatio seu molestia ei oriri possit sigilli nostri auctoritate confirmamus Predictam enim presentationem ad jus prenominate ecclesie spectare certis cognovimus argumentis Hujus rei testes sunt Gaufridus Ca[r]notensis ecclesie decanus Amarricus cantor Gillibertus subdecamus et archidiaconi[s] Galterius Dunensis Petrus Vindocinensis Ernaldus Drocensis et Robertus Blesensis Willelmus decanus Pissiacensis abbates Gaurinus de Latiniaco Stephanus sancti Petri Carnotensis et Fulcadus de Valeia et Rogerius de Ivreio milites Simon de Aneto et Jocelinus de Alneto et alii plures tam clerici quam laici Actum Carnoti anno ab incarnatione Domini MCLXXII

Source (click image below to view full size)