Charter Document - 06410108
Charter Number: | 06410108 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1171 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 886/1 |
Charter:
Noverint presentes et futuri quod Rogerus abbas Gemmeticensis assensu capituli sui concessit Roberto de Bonesboz et heredibus suis moltam omnium hominum suorum in feodo sancti Petri apud Hausvillam manentium eo pacto quod Robertus annuatim abbati lx solidos pro molta illa reddet xxx solidos in nativitate sancti Johannis Baptiste et xxx in nativitate Domini De blado abbatis vel ballivi ejus non capietur moltura Bladum abbatis non perdet locum suum pro blado Roberti nec bladum Roberti pro blado abbatis Homines abbatis sicut venient ad molendinum habebunt locum suum nec pro aliquo perdent nisi pro blado abbatis vel Roberti Si molendinarius invenerit hominem abbatis de alio molendino venientem et fidem suam capere voluerit quod farina illa non debet illi molturam veniet cum homine illo ad ballivum abbatis et ei recredet farinam usque ad diem quo jus suum coram ballivo apud Hausvillam habebit Si bussellus molendini pejoratus fuerit coram ballivo et hominibus abbatis et per eos reparabitur Si homines abbatis vel eorum summarii in via molendini capti fuerint Robertus eos usque ad diem replagiari faciet Si Robertus xxx solidos infra octabas sancti Johannis Baptiste et alios xxx infra octabas natalis Domini abbati non reddiderit abbas moltam retinebit donec nummi reddentur De omnibus querelis que pro causa molendini inter homines abbatis et Roberti orte fuerant erit placitum apud Hausvillam in curia abbatis ita quod abbas habebit jus suum ut dominus et Robertus ut molendinarius Teste abbate H[enrico] Fiscannensi et Ricardo abbate Audonensi et Ansfredo abbate Sancti Wandregisili Rag de Gerponvilla H de Ramesec Willelmo de Mala Palude Roberto de Freschenis Roberto de Ogervila Radulfo de Bello Monte Adam de Hauvilla Auberto de Renille Willelmo fratre ejus Willelmo Carbonnel et multis aliis