Charter Document - 06410105

Charter Document - 06410105


Charter Number: 06410105
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1171
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 28/4
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Radulfus Clarimontis comes notum fieri volo tam futuris quam presentibus quoniam consilio fideli ammonitus providi anime mee divinitus et pro salute mea et uxoris mee Aalyz heredumque meorum dedi Deo et ecclesie sancti Petri sanctique Leonardi de Montethere in elemosina omnia que habebam in molendino de Levrel cum appendiciis et alnetum meum quod vocatur Insula Comitisse et totam piscationem aque a principio ejusdem insule usque ad molendinum ad usum scilicet monachorum in predicta ecclesia Deo servientium perpetuo tenenda libere et quiete Quod si aliquis sequentium predicte ecclesie de elemosina mea ausus fuerit inferre molestiam anathematis gladio feriatur Ut autem donum meum ratum et firmum sit anno ab incarnatione Domini MCLXX regnante glorioso Francorum rege Ludovico et donum feci et sigilli mei attestatione corroboravi

Source (click image below to view full size)