Charter Document - 06410104

Charter Document - 06410104


Charter Number: 06410104
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1171
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Radulfus comes Clarimontis notum fieri volo omnibus tam futuris quam presentibus quoniam consilio fideli ammonitus providi anime mee divinitus et pro salute mea et uxoris mee heredumque meorum et pro redemptione animarum nostrarum et predecessorum meorum dedi Deo et ecclesie sancti Petri sanctique Leonardi de Montethere in elemosina omnia que habebam in molendino de Levrel et alnetum meum quod vocatur Insula Comitisse ad usum scilicet monachorum in predicta ecclesia Deo servientium perpetuo tenenda libere et quiete Quod si aliquis sequentium predicte ecclesie de elemosina mea ausus fuerit inferre molestiam anathematis gladio feriatur Ut autem donum meum ratum habeatur et firmum anno ab incarnatione Domini MCLXX regnante glorioso Francorum rege Ludovico et donum feci et sigilli mei attestatione corroboravi Concedo etiam piscationem in aqua There a principio scilicet insule usque ad molendinum de Levrel et infra

Source (click image below to view full size)