Charter Document - 06410101
Charter Number: | 06410101 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1170 - 1171 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1673/1 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant presentes et posteri quod ego Ricardus de Camvilla assensu heredum meorum dedi Deo et sancte Marie sanctoque Petro et monachis Gemmeticensibus in elemosinam terciam partem decimarum que sunt in terra mea apud Hottoth et in finibus ejusdem ville pro salute anime mee et uxoris mee Adelicie et sequentis uxoris mee Milesente patris et matris mee et Rogeri fratris mei et aliorum predecessorum meorum perpetuo possidendam Quam donationem cum duabus partibus ejusdem decime quas ab antiquo ex largitione predecessorum meorum predicta ecclesia cum ecclesia ejusdem ville possederat sigilli mei impressione munivi et subscriptorum virorum testimonio corroboravi Rogeri capellani mei Hunfredi clerici mei Ricardi filii mei Gisleberti de Cantelu Roberti de Coldreto Hugonis de Barrevilla Osberni de Odemara Ricardi Hachet Willelmi de Barrevilla Stephani de Chevremont Actum apud Archas anno ab incarnatione Domini MC septuagesimo Amen