Charter Document - 06404032

Charter Document - 06404032


Charter Number: 06404032
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1079 - 1087
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 26/1

Charter:

Vuilelmus et Hosbernus de Hotor optulerunt Deo et sancto Petro in G[em]metio Johannem fratrem illorum patre defuncto sub jugo regule militaturo hanc offerentes oblationem cum puero Optulerunt autem centum acres terre quas tenebat Gislebertus Stricarius de eis in Hasvilla ea scilicet conventione ut quemadmodum de illis tenebat de abbate et monachis tener[et] et servitium et consuetudines quas illis solvebat et abbati et monachis solveret Item optulerunt septem libras denariorum pro quibus acceperunt ipsi monachi a Vualterio de Belmeis decimam de Frollandicurte in vadimonium qui moriens in anglica terra pro sue anime remedio liberam illam Deo concessit et sancto Petro et monachis ipsis servientibus in Gemmetico loricam suam misit in testimonio Hujus donationis testes sunt Hugo de Candos qui eamdem loricam dato pretio ab abbate recepit Rotberto et Baldricus hi autem oblationis ipsi fratres Wilelmus et Hosbernus Lanzelinus Richardus filius Warini Wilelmus Brietot Gislebertus Stricarius Ansfredus prepositus de Hartelvilla Salomon de eadem villa Rotbertus filius Dodonis Wilelmus Cocus Rotbertus filius Mainardi

Source (click image below to view full size)