Charter Document - 06401030

Charter Document - 06401030


Charter Number: 06401030
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1077 - 1078
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 136/1

Charter:

Omnibus servientibus sancte Dei ecclesie cognitum sit hoc pactum quod factum est in castellum Mellenti in die festivitatis sancti Leodegarii inter monachos Gemmeticenses et filios Huberti de Roseio videlicet Willelmum et Hubertum atque Walterium de decima vinearum Vallis quam concedunt ecclesie sancti Petri Gemmeticensis hoc quod clamabant Propter hoc concessum habent marcam argenti de caritate imperio Ursi abbatis et ipse abbas et monachi concedunt eis in orationibus esse et in omni beneficio ecclesie similiter antecessoribus suis vivis atque defunctis Et hoc factum est in claustro Sancti Nigasii providente Radulfo priore et scribente Rodulfo cantore ante Odonem dapiferum Hi sunt testes Walterius vicecomes Willelmus frater ejus Eustachius filius predicti Odonis + Signum Willelmi + Signum Hubeni + Signum Walterii Ex parte monachorum fuerunt hi Warnerius maior Balduinus de Nocenis Fulco de Sancto Martino et Vitalis de Sancto Martino et Willelmus de Parisio

Source (click image below to view full size)