Charter Document - 06400099
Charter Number: | 06400099 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1168 - 1169 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 24/8 |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Pro rescindendis in postmodum querelis que finite per justiciam esse cognoscuntur justum est et congruum nostre administrationis officio pro pace ecclesiarum et servorum Dei regium apponere testimonium Notum itaque facimus universis presentibus pariter et futuris quod Petrus de Herbevilla miles ecclesie Gemeticensi et fratribus decimam quam habebat finibus Sancti Martini de Boafa in presentia nostra cognovit se in pace reddidisse et plateam quandam quam clamabat super monachos omnino dimisisse Quod ut notum sit ratumque futuris temporibus sigillo nostro muniri et nostri nominis karactere signari fecimus Actum Parisius anno incarnationis dominice MCLXVIII astantibus in palatio nostro quorum apposita sunt nomina et signa S[ignum] comitis Theobaldi dapiferi nostri S[ignum] Guidonis buticularii S[ignum] Mathei camerarii S[ignum] Radulfi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionensis