Charter Document - 06400098

Charter Document - 06400098


Charter Number: 06400098
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1168 - 1169
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 24/9

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis presentibus et futuris quod per manum Ivonis prioris in potestate de Genesvilla ecclesie sancti Petri Gemmeticensis terram suam que est intra fines suos determinatos scilicet inter fossam Catericiam et inter terram Ivonis de vinea ad exstirpandum et colendum concessimus quantum ad nos pertinet Quod ut cognitum sit et ratum etiam in posterum presentem paginam sigillo nostro confirmari fecimus subter inscripto karactere nostri nominis Actum apud Gressum anno incarnati Verbi MCLXVIII astantibus in palatio nostro quorum apposita sunt nomina et signa S[ignum] comitis Teobaldi dapiferi nostri S[ignum] Guidonis buticularii S[ignum] Mathei camerarii S[ignum] Radulfi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionensis

Source (click image below to view full size)