Charter Document - 06400096
Charter Number: | 06400096 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1166 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/19 Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/10 |
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego frater Rogerus Gemmeticensis abbas cum assensu tocius conventus concessi canonicis de Burgo Achardi sedem unam apud Pontem Altou ad constructionem molendini et moltam hominum nostrorum ipsius ville perpetuo possidendam pro c solidis annuatim ab ipsis nobis reddendis scilicet l solidis ad festum sancti Remigii et l prima die marcii Si autem homines nostri foris fecerint de moltura per justiciam nostram emendabitur Si vero aliquis super hoc illos inquietaverit nos quasi proprium nostrum defensabimus Et prepositus noster habebit moltam suam quietam tantum de mensa sua Si autem moluerit ad vendendum inde reddet moltam Et cum bussellus reparandus vel renovandus fuerit per visionem monachi vel servientis nostri reformabitur Prepositi nostri ejusdem ville sicut sibi successerint fidei interpositione vel juramento securitatem facient canonicis quod moltam hominum nostrorum ejusdem ville facient eis habere ita fideliter sicut nobis facerent si molendinum in dominio haberemus Hec compositio tamdiu durabit quamdiu domus illorum nulli subjecta fuerit nisi tamen archiepiscopo Rothomagensi quod si in aliam subjectionem transierit jam dictus molendinus ad nos revertetur Ceterum ad portum nostrum de Gemmetico habebunt canonici passagium suum quietum et homines eorum quando cum eis transierint si autem sine eis transierint passagium dabunt Hujus conventionis testes sunt ex parte nostra Robertus de Leuca Rogerus Filiolus Robertus filius Odeline Benedictus clericus regis et ex parte canonicorum Marcus de Mara Willelmus de Chaisneio Hugo Ferrant Willelmus Estore et Fulco de Castello