Charter Document - 06400095

Charter Document - 06400095


Charter Number: 06400095
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1166 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 31/11

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod Rogerius Dei gratia abbas Gemmeticencis ecclesie concessit assensu capituli Gisleberto Fabro ejusque heredi de Eudonis villa terram quam pater suus et antecessores ejus tenuerunt et terram de Fossa Goismeri cum fossato eidem terre adjacente in parvo autem marisco unam virgatam terre et dimidiam ab ea non longe positam in maiori vero marisco aliam virgatam jure hereditario tenendas liberas et quietas a camparto omnique alia consuetudine pro viginti et octo solidis publice monete singulis annis reddendis Nummi autem quos Gislebertus debet ad manum domni abbatis pertinent et sunt statuti ad reddendum prima dominica quadragesime Ex quibus vero nummis Erchemboldus filius Rogerii presbiteri de Formetoth reddet decem et octo solidos et post eum heres ejus pro terra quam tenet apud Turovillam de hereditate Gisleberti de feodo scilicet Haymeri predecessoris sui Pars quedam terre illius est juxta maram de Becco parsque altera juxta domum Morini Planchun Quidam autem hospes Willelmus Cave scilicet qui in eadem villa manet juxta nemus in hereditate predicti Gisleberti reddet septem solidos et ad natale Domini quator capones et tres denarios ad pascha autem quadraginta ova et duos denarios et annuatim quinque servitia faciet Terram autem quam ipse tenet tenuit ante eum Bernardus Anglicus pater uxoris sue tantundem reddens Gislebertus vero reddiderit tres solidos et post eum heres ejus Quando autem domnus abbas miserit milites suos in servitium regis Gislebertus dabit ad eorum subsidium quantum parti quam habet apud Turovillam de feodo Haymeri predecessoris sui contigerit et tunc facient ei auxilium Herchemboldus et predictus hospes sicut ceteri faciunt in eadem villa illis de quorum hereditate partem aliquam tenent Si vero aliquando domnus abbas in terra sua commune auxilium sumpserit Gislebertus dederit ex eo quantum sibi contigerit Hujus rei testes sunt monachi scilicet Rogerius de Torbervilla Robertus de Argencis Turoldus de Oysiaco Odo de Gysinniaco Radulfus de Huglevilla Silvester clericus frater predicti Erchemboldi laici vero Robertus Pychardus Rogerius Filiolus Robertus Belfrid Ascelinus de Eudonis villa et alii plures

Source (click image below to view full size)