Charter Document - 06400094
Charter Number: | 06400094 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1166 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
In nomine sancte Trinitatis Ego Renoldus filius Leonis maior communie Medunte et omnes pares ejusdem omnibus notum fieri volumus sicut ex litteris R abbatis Gimeticensis et conventus ejusdem loci in cera sigillatis cognovimus et ex ore Guillelmi Bigot et uxoris sue Helois audivimus quod ipse Guillelmus et uxor ejus pro redemptione animarum suarum de propria largitione et de propriis nummis ecclesie Gemmeticensi tantum dederunt unde per manum prioris de Genesvilla posset exstirpari de nemore sancti Petri terra que est a Fossa Presbiteri usque ad Campum Legarde de Bus Propter vero hec bona et alia que ipse G[uillelmus] et H[elois] uxor ejus ecclesie prefate contulerunt prenominatus abbas et conventus eis quamdiu vixerint in elemosinam concesserunt et auctoritate sigilli sui confirmaverunt medietatem fructuum et proventionum de eadem terra Sciendum vero quod monachus de Genesvilla predictam terram arabit et de suo seminabit et partem G[uillelmi] et uxoris sue ubicumque voluerint in terra sua de Genesvilla conduci faciet Quando vero ipse G[uillelmus] aut uxor ejus H[elois] quolibet casu de seculo recesserint pars illius qui prior recesserit libera monachis remanebit altera in sortem illius qui supervixerit permanente et post amborum decessum terra predicta libera et quieta et absque nummorum [redditione] ad monachos revertetur Et ut stabile et firmum permaneret ad preces abbatis Gemmeticensis et conventus et Radulfi monachi et Guillelmi Bigot et H uxoris ejus predictam concessionem sigillo communie Medante confirmavimus Hec sunt nomina parium communie Petrus Oelart Gauterus Lamberti Gaufredus Cementarius Stephanus Foillet Johannes Cometissa Simon Beroudi Nicholaus de Charz Bartholomeus de Avesniis Teuricus de Gorengres Rogerus Bellus Germundus de Mellento Radulfus Villanus