Charter Document - 06400093
Charter Number: | 06400093 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1169 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Ego Rogerus abbas dictus et conventus Gemmeticensis presentibus et futuris notum esse volumus quod dilectus frater noster Wuillermus Bigot inter alia bona que ecclesie nostre et nobis contulit pro redemptione anime sue et animarum conjugis sue Helvis et omnium antecessorum suorum de propria largitione dedit nobis de suis propriis nummis tantum unde per manum monachi nostri de Genestvilla posset exstirpari de nemore sancti Petri terra que est a Fossa Presbiteri usque ad Campum Legarde de Bus Nos vero pro hoc beneficio et pro aliis que jam nobis plura contulerat volentes eum etiam in presenti in aliquo honorare concedimus ei et presenti scripto confirmamus mediam partem fructuum et proventionum de eadem terra ut habeat et teneat in elemosinam ipse et uxor ejus tota vita sua sicut ipse nobis in elemosina contulit unde terra illa exstirparetur et per manum monachi nostri partem illius ubi voluerit in terra nostra de Genestvilla conduci faciemus Quando autem ipse vel uxor ejus quolibet casu de seculo recesserint pars illius qui prior recesserit libera nobis remanebit altera in sortem illius qui remanserit ei permanente et terra nostra post amborum decessum libera et quieta et absque nummorum redditione ad nos revertente Hanc conventionem illi et uxori sue firmam et stabilem esse volumus supplentes quod monachus noster de suo proprio terram illam arabit et seminabit et sicut jam dictum est media pars fructuum et proventionum in partem illius cedet